Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0149

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
P R A E F A T I O.

Delphicus Apollo Socratem omnium sapientissimum
Pythiae responsis est professus. Is autein memoiatur
prudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum
pectora fenestrata et aperta esse, uti non occultos
haherent sensus sed patentes ad considerandum. Uti-
nam vero rerum natura, sententiam eius secuta, ex-
plicata et apparentia ea constituisset! Si enim ita
fuisset, non solum laudes aut vitia animorum ad ma-
num aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae
suh oculorum considerationem subiectae non incertis
iudiciis proharentur, sed et doctis et scientihus au-
ctoritas egregia et stahilis adderetur. Igitur quoniam
haec non ita, sed uti natura rerum voluit, sunt con-
stituta, non efficitur, ut possint homines, ohscuratis
sub pectoribus ingeniis, scientias aitificiorum penitus
latentes, quemadmodum sint, iudicare. Ipsi autem
artifices, etiamsi polliceantur suam prudentiam, si
non pecunia sint copiosi, sen vetustate officinarum
habuerint notitiarn, aut etiam gratia et forensi elo-
quentia non fuerint parati, pro industria studiorum
auctoritates non possunt habere, ut eis, quod profi-
tentur, scire id credatur. Maxime autem id animad-
vertere possumus ab antiquis statuariis et pictoribus;
 
Annotationen