Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0152

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE ARCHITECTURA

item manus palma ab articulo ad extrerrium medium
digitum tantundem: caput a mento ad suminuin verti-
cem octavae: tantundem ab imis cervicibus: ab snmmo
pectore ad irnas radices capillorum sextae: ad surnmnm
verticem quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia
pars est ab imo mento ad imas nares: nasus ab irnis
naribus ad finem medium snperciliorum tantundem; ab
ea fine ad imas radices capilli, ubi frons efficitur, item
tertiae partis. Pes vero altitudinis corporis sextae:
cubitus quartae: pectus item quartae. Pieliqua quoque
membra suos habent commensus proportionisquibus
etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usLjnagnas

3 et infinitas laudes sunt assecuti. Similiter vero sacra-
rum aedium membra ad universam totius magnitudinis
summam ex partibus singulis convenientissimum debent
habere commensuum responsum. Item corporis cen-
trum medium naturaliter est umbilicus. Namque si
homo collocatus fuerit siqrinus, manibus et pedibus
pansis, circinique collocatum centrum in umbilico eius,
circumagendo rotundationem utrarumque manuum et
pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmo-
dum scbema rotundationis in corpore efficitur, item
quadrata designatio in eo invenitur. Nam si a pedibus
imis ad surnmum caput mensum erit, eaque mensura
relata fuerit ad manus pansas, invenietur eadem latitudo
uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam

4 sunt quadratae. Ergo si ita natura composuit corpus
hominis, uti proportionibus membra ad summam figu-
rationem eius respondeant, cum causa constituisse vi-
dentur antiqui, Ut etiam in operum perfectionibus sin-
gulorum membrorum ad univelsam figurae speciem ha-
beant commensus exactionem. Igitur cum in omnibus
operibus ordines traderent, id maxime in aedrbus deo-
 
Annotationen