Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0162

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
8o

DE ARCHITEC TURA

ita enim erit duplex longitudo operis ad latitudinemJ
Namque qui columnarum duplicationes fecerunt, er-
ravisse videntur, qiiod unum intercolumnium in lon-

4 gitudine plus quam oporteat procurrere videtur. Gra-
dus in fronte ita constitueridi sunt, uti sint semper
impares: namque cum dextro pede primus gradus
adscendatur, item in summo primus erit ponendus.
Crassitudines autem eorum graduum ita finiendas cen-
seo, ut neque crassiores dextante neque tenuiores
dodrante sint collocatae: sic enim durus non erit ascen-
sus. Retractiones autem graduum nec minus quam
sesquipedales nec plus quam bipedales faciendae viden-
tur. Item si circa aedem gradus futuri sunt, ad eun-

5 dem modum fieri debent. Sin autem circa aedem ex
tribus lateribus podium faciendum erit, ad id consti-
tuatur, uti qnadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad
ipsum stylobaten, qui erit sub columnarum spiris,
conveniant. Stylobaten ita oportet exaequari, uti
habeat per medium adiectionem per scamillos impares.^
Si enim ad libellam dirigetur, alveolatum oculo vide-
bitur. Hoc autem uti scamilli ad id convenientes
fiant, item in extremo libro forma et demonstratio
erit descripta.

CAPUT V. (vulgo III. sect. 6. sqq.)
De colinmiis Ionicis atc/ue carum ornatu.

1 His perfectis in suis locis spirae collocentur, eae-
que ad symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo
cum plintho sit columnae ex dimidia crassitudine, pro-
iecturamque, quam Graeci iaqopav vocitant, babeant
 
Annotationen