Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0202

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
120

D E ARCHITECT U R A

praecinctiones, verborum casus certa significatione ad
aures pervenire. Et ad summam ita est gubernandum,
uti linea cum ad imum gradum et ad summum extenta
fuerit, omnia cacumina graduum angulosque tangat;
,5 ita vox non impedietur. Aditus complures et spatiosos
oportet disponere, nec coniunctos superiores inferiori-
bus, sed ex omnibus locis perpetuos et directos sine in-
versuris faciendos; uti cum populus dimittitur de spe-
ctaculis, ne comprimatur, sed habeat ex omnibus locis
exitus separatos sine impeditione. Etiam diligenter est
animadvertendum ne sit locus surdus, sed ut in eo vox
quam clarissime vagari possit. Hoc vero fieri ita pote-
rit, si locus electus fuerit, ubi non impediatur reso-

6 nantia. Vox autem est spiritus fluens et aeris ictu sen-
sibilis auditui. Ea movetur circulorum rotundationibus
infinitis, uti si in stantem aquam lapirle .immisso na^
scantur innumerabiles undarum circuli crescentes a cen-
tro quam latissime possunt evagantes, nisi angustia loci
interpellaverit aut aliqua offensio, quae non patitur
designationes earum undarum ad exitus pervenire. Ita-
que cum interpellentur offensionibiis, primae redun-

7 dantes insequentium disturbant designationes. Eadem
ratione vox ictu ad circinum efficit motiones. Sed in
aqua circuli planitiae in latitudinem moventur; vox et
in latitudinem progreditur, et altitudinein gradatim
scandit. Igitur ut in aqua undarum designationibus,

1 ita in voce cum offensio nulla primam undam interpel-
laverit, non disturbat secundam; nec insequentes, sed
omnes sine resonantia perveniunt ad imorum et summo-

8 riim aures. Ergo veteres architecti naturae vestigia
persecuti indagationibus vocis standentis theatrorum
perfecerunt gradationes, et quaesiverunt per canoni-
cam matliematicorum et musicam rationem, ut quae-
 
Annotationen