Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0204

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
122

DE ARCHITECTURA

que intervallis ea cum versatur, et unde initium fecit,
et ulri desiit, apparet in sonorum patentilrus finitio-
nihus: media autem carentia intervallis obscurantur.

3 Genera vero modulationum sunt tria: primum quod
Graeci noininant dpjioviav, secundum jzpwjia, ter-
tium bidrovov. Est autem Harmoniae modulatio ab
arte concepta, et ea re cantio eius maxime gravem
et esreffiam habet auctoritatem. Chroma su])tili so-
lertia ac crebritate modulorum suaviorem habet dele-
ctationem. Diatoni vero, quod naturalis est, facilior
est intervallorum distantia. In his tribus 'generilms
dissimiles sunt tetrachordorum dispositiones, quod
Harmonia tefcrachordorum et tonos et dieses habet
binas. ■- Diesis autem est toni pars quarta; ita in he-
mitonio duae dieses sunt coliocatae. Chromati duo
hemitonia in ordine sunt incomposita; tertium trium
hemitoniorum est intervallum. Diatoni duo sunt con-
tinuati toni; tertium hemitonium finit tetrachordi
magnitudinem. Ita in tribus generibus tetrachorda
ex duobus tonis et hemitonio sunt peraequata, sed
ipsa ciyrn separatim uniuscuiusque generis finilms
considerantur, dissimilein habent intervallorum desi-

4 2;nationem. Igitur intervalla tonorum et hemitonio-
rum [et] tetrachordorum in voce divisit natura, fini-
yitque terininationes eorum [mensuris] intervailorum
quantitate, modisque certis .distantibus constituit qua-
litates: quibus etiam artifices, qui organa fabricant,
ex natura constitutis utendo comparant ad concentus

5 converiientes eorum periectiones. Sonitus, qui graece
(pSoyyoi dicuntur, in unoquoque genere sunt decem
et octo : e quibus octo sunt in tribus generibus per-
petui et stantes; reliqui decem cum communiter mo-
dulantur, sunt vagantes. Stantes autem sunt qui
 
Annotationen