Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0237

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
LIBER VI. C A P. III.

-155

ea habent in refectionibus molestiam magnam, quod
circa parietes stillicidia confluentia continent fistulae,
cfuae non . celeriter. recipiunt . ex canalibus aquam de-
fluentem: itaque xedundantes restagnant, et intesti-
num opusL* et parietes in eis generibus aedificiorum
corrumpunt. Testudinata vero ibi fiunt, ubi non sunt
impetus magni, et in contignationibus supra spatio-
sae redduntur habitationes. Atriorum, vero longitu- 3
dines et latitudines tribus geneiibus formantur: et
primum genus distribuitur, uti longitudo ciim in cpjin-
cpe partes divisa fuerit, tres partes latitudini dentur,
Alterum cum in tres. partes dividatur, duae partes
latitudini tribuantur. Tertium,. nti latitudrj in cpia-
drato: paribus: lateribus describatur, incpie eo qua-
drato diagonios linea- 'ducatur,: et cpiantum spatium
habuerit fca linea diagonios, tanta longitudo atrio detur.
Altitudo eorum, quanta longitudo .fuerit,.: cruarta dem- 4
pta sub trabes extollatur,, reliquuin lacunariorurn et
arcae supra trabes ratio habeatur. Alis dextra ac
sinistra latitudo, cum sit atrii longitudo ab triginta
pedibus ad pedes quadraginta, ex tertia parte eius
constituatur. Ab quadraginta ad pedes quinqiiaginta
longitudo • dividatur in i partes tres et dimidiam: ex
his una pars alis detur. Cum autem erit longitudo
ab quincpiaginta pedibus ad sexaginta, pars quarta
longitudinis alis tribuatur. Ab pedibus sexaginta ad
octoginta longitudo dividatur in partes qnatuor et
dimidiam: ex his una pars fiat alarum latitudo. Ab
pedibus octogrnta ad pedes centum in quinque partes
divisa longitudo rastam constituerit latitiidinem alarum.
Trabes earum liininares ita altae ponantur, ut altitu-
dines latitudinibus sint aequales. Tablino, si latitudo 5
atiii erit pedum viginti, dempta tertia eius spatio,
 
Annotationen