Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0275

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
LIBER VII. C A P. VII. 1()5

C A P U T VII.

De nativis c oloribus,.

Primum autem exponemus quae per se nascentia i
fodiuntur, uti sil, quod graece <by.pct dicitur. Haec
vero multis locis, ut etiam in Italia, inVenitur, sed
quae fuerat optima Attica, ideo nunc non habetur,
quod Athenis argenti fodinae cum habuerint familias,
tunc specus suh terra fodiebantur ad argentum inve-
niendum, cum ibi vena forte inveniretur, nihilomi-
nus uti argentum persequebantur; itaque antiqui egre-
gia copia silis ad politionem operum sunfc usi. Item £
rubricae copiose multis locis eximuntur, sed optimae
paucis, ut P'onto Sinope, efc Aegypto, in Hispania
Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulae
vectigalia Atheniensibus Senatus popidusque romanvis
concessit fruenda. Parlietonmm vero ex ipsis locis unde 5
foditur habet nomen. Eadem ratione melinum, quod
eius vis metalli insulae cycladi Melo dicitur esse. Creta 4
viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Smyr-
nae: hanc autem Graeci Ssoootwv vocant, quod Theo-
dotus nomine fuerat, cuius iri fundo id genus cretaeV
primum est inventum. Auripigmentum, quod ocpaivi- 5
ttov graece dicitur, foditur Ponto. Sandaraca item
pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hy^
panim habet metallum. Aliis locis, ut inter Magnesiae
et Ephesi fines, sunt loca, unde effoditur parata, quam
nec molere nec cernere opus est, sed sic est subtilisf
quemadmodnm si qua est manu contusa et subcreta.

i-3
 
Annotationen