Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0278

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
D E ARCHITECTURA

voluerit expolitionem miniaceam suum colorem reti-
nere, cum paries expolitus et aridus fuerit, tunc
ceram Punicam igni liquefactam paulo oleo tempera-
tam sela inducat: deinde postea carbonibus in ferreo
vase compositis eam cerarn apprime cum pariete calefa-
cinndo sudare cogat, fiatcrue ut peraecruetiir: deinde
tunc candela linteisque puris subigat, uti signa marmo-

4 rea nuda curantur. Haec autem noviaais graece dici-
tur: ita obstans cerae Punicae lorica non patitur nec
lunae splendorem nec solis radios lambendo eripere ex
bis politionibus colorem. Quae autem in Ephesiorum
metallis fuerunt officinae, nunc traiectae sunt ideo R\o-
mam, quod id genus venae postea est inventum Hispa-
niae regionibus, ex quibus metallis glebae portantur,
et per publicanos Romae curantur. Eae autem ofiici-

5 nae sunt inter aedem Florae et Quirini. Vitiatur mi-
nium admixta calce: itaque si quis velit experiri id
sine vitio esse, sic erit faciundum. Ferrea lamna su-
matur; eo minium imponatur, ad ignem collocetur,
donec lamna candescat; cum e candore color immuta-
tus fuerit eritque ater, tollatur lamna ab igne, et si
refrigeratum restituatur in pristinum colorem, sine vitio
esse probabitur: sin autem permanserit nigro colore,
sisnificabit se esse vitiatum.

6 Quae succurrere potuerunt mihi de minio dixi.
Chrysocolla apportatur a Macedonia; foditur autem ex
his locis, cjui sunt proximi aerariis metallis. Arme-
nium et Tndicum nominibus ipsis indicatur quibus in
locis procreantur.
 
Annotationen