LIBIR VII. CAP, XIV.
201
C A P U T XIV.
c oloribus qui imitantur purpuram,
sil Atticum, chrysocollam et Indicum.)
Fiunt etiam purpurei colores infecta creta rubiae
radice et liysgino; non minus et ex floribus alii co-
lores. Itaque tectores cum volunt sil Atticum imi-
tari, violam aridam coniicientes in vas cum aqua,
confervescere faciunt ad ignem; deinde cum est tem-
peratum, coniiciunt in linteum, et inde manibus ex-
primentes recipiunt in mortarium aquam ex violis
coloratam, et eo cretam infundentes et eam terentes
efficiunt silis Attici colorem. Eadem ratione vacci-
nium temperantes et lac miscentes purpuram faciunt
elegantem. Item qui' non possunt chrysocolla pro-
pter caritatem uti, herba, quae lutum appellatur,
caeruleum inficiunt, et utuntur viridissimo colore:
haec autem infectiva appellatur. Item propter ino-
piam Indici cretam Selinusiam aut anulariam vitro,
quod Graeci iGariv appellant, inficientes, imitatio-
nem faciunt Indici coloris.
Quihus rationibus et rebus ad dispositionem fir-
miter quibusque decoras oporteat fieri picturas, item
quas habeant omnes colores in se potestates, ut mihi
succurrere potuit in hoc libro perscripsi. Itaque
omnes aedificiorum perfectiones quam habere debeant
opportunitatem ratiocinationis, septem voluminibus
sunt finitae; in sequenti autem de aqua, si quibus