2^0 DE ARCHITECTTJRA
Athletarum autem nobilitates brevi spatio cum suis cor-
poribus senescunt; itaque neque cum maxime sunt flo-
rentes, neque posteritati [neque~\ institutis hi , r quem-
admodum sapientium cogitata hominum vitae, prodesse
16 possunt. Cum vero neque moribus neque institutis
scriptorum praestantibus tribuantur honores, ipsae.au-
tem per se mentes, aeris altiora prospicientes, memo-
riarum gradibus ad coelum elatae, aevo immortali non
modo sententias sed etiam figuras eorum posteris co-
gunt esse notas. Itaque qui> literarum iucunditatibus
instinctas habent mentes non possunt non in suis pecto-
ribus dedicatum habere, sicuti deorum, sic Ennii poe-
tae. simulacrum. Accii axitem caiminibus qui studiose
delectantur, non modo verborum virtutes sed etiam
17 figuram eius videntur secum habere praesentem. Item
plures post nostram memoriam nascentes cum Lucretio
videbuntur velut coram de rerum natura disputare, de
arte vero rhetorica cum Cicerone; multi posterorum
cum Varrone conferent sermonem de lingua latina: non
minus etiam plilres philologi cum Graecorum sapienti-
bus multa deliberantes secretos cum his videbuntur ha-
bere sermones: et ad summam sapientium sciiptorum
sententiae, corporibus absentibus, vetustate florentes
cum insunt inter consilia et disputationes, maiores
habent, quam praesentium sunt auctoritates, omnes.
18 Itaque, Caesar, his auctoribus fretus, sensibus eorum
adhibitis et consiliis, ea volumina conseripsi: et priori-
bus septem de aedificiis, octavo de aquis; in hoc de
gnomonicis rationibus, quemadmodum de radiis solis
in mundo sunt per umbras gnomonis inventae, quibus-
que rationibus dilatentur aut contrah antur, explicabo.