Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0338

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
256

DE ARCHITECTURA

ex astrologia invenerunt, et -[eas] parapegmatorum
disciplinas posteris explicatas reliquerunt. Quorum
scientiae sunt hominibus suspiciendae, quod tanta cura
fuerunt, ut etiam videantur divina mente tempesta-
tum significatus post futuros ante pronunciare : quas
ob res haec eorum curis studiisque sunt concedenda,

CAPUT VII. (vulgo VIII.)
(Docet ur analennnat o s deformatio.')

1 Nobis autem ab his separahdae sunt [horologio-
ram] rationes et explicandae menstruae dierum bre-
vitates itemque depalationes. Namque soi aequino-
ctiali tempore Ariete Libraque versando quas ex gno-
mone partes habet novem, eas umbras facit octo in
declinatione coeli quae est Romae: itemque Athenis
quam magnae sunt gnomonis partes quatuor, umbrae
sunt tres : ad septem Khodo quinqne: at Tarenti novem
ad undecim; Alexandriae tres ad quinque; ceterisque
omnibus locis aliae alio modo umbrae gnomonum aequi-

2 noctiales ab natura rerum inveniuntur disparatae. Ita
in quibuscunque locis horologia erunt describenda,
eo loci sumenda est aequinoctialis uinbra: et si erunt
(quemadmodum Piomae) gnomonis partes novem, um-
brae octonae, describatur Iinea in planitia, et ex media
TCpbs opSas erigatur, uti sit ad normam, quae dicitur
gnomon: et a linea, quae erit planitiae', in linea
gnomonis circino novem spatia dimetiantur, et quo
loco nonae partis signum fuerit, centrum constitua-
tur, ubi erit litera A: et diducto circino ab eo centro
ad lineam planitiae, ubi erit litera B, chxinatio circuli
 
Annotationen