Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0354

DWork-Logo
Überblick
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
272 D E ARCHITECTURA

circumvolvitur, trispastos appellatur. Cum vero in
ima trochlea duo orbiculi in superiore tres versantur,
id pentaspaston dicitur. Sin autem maioribus oneri-
bus erunt machinae comparandae, amplioribus tigno-
rum longitudinibus efc crassitudinibus erit ntendum,
et eadem ratione in summo fibulationibus in imo su-
cularum versationibus expediundum. His explicatis
antarii funes ante laxi collocentur; retinacula supra
scapulas machinae longe disponantur, .et, si non erit
ubi religentur, pali resupinati defodiantur, et circum

4 fistucationibus solidentur, quo funes alligentui\ Tro-
chlea in sumrno capite machinae rvidenti continea-
tur, et ex eo funis perducatur ad palum, et quae est
in palo trochlea illigata; circa eius orbiculum funis
indatur et referatur ad eam trochleam, quae erit ad
caput machinae religata. Circum autem orbiculum
ab summo traiecfcus funis descendat et redeat ad sucu-
lam, quae est in ima machina ibique religetur. Ve-
ctibus autem coacta sucula versabitur et eriget per se
machinam sine periculo: ita circa dispositis funibus et
retinaculis in palis haerentibus ampliore modo machina
collocabitur. Trochlea^ et ductarii funes uti supra

5 scriptum est expediuntur. Sin autem colossicotera
amplittulinibus et ponderibus onera in operibus fue-
rint, non erit suculae committendum; sed cpiemadmo-
dum sucula cheloniis retinetur, ita axis includatur,
habens in medio tympanum amplum, quod nonnulli
rotam appellant, Graeci autem * ocjKpipevaiv alii

6 xepirpojiiov vocitant. In his autem machinis trochleae
non eodem sed alio modo comparantur. Habenfc
enim et in imo et in surnmo duplices ordines orbi-
culorum: ita funis ductarius traiicitur in inferioris
trochleae foramen, nti aecpralia duo capita sint, funis
 
Annotationen