Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0098

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
l6 DE ARCHITECTURA

C A P U T IV.'

JDe elcctione locorurn salubfium.

1 In ipsis vero moenibus ea erunfc principia. Primum
electio loci saluberrimi; Is autem erit excelsus et non
nebulosus, non pruinosus, regionesque coeli spectans
neque aestuosas neque frigidas sed teuiperatas: deinde
si evitabitur palustris vicinitas. Cum enim aurae
matutinae cum sole oriente ad oppidum pervenient,
et iis ortae> nebulae adiungentur, spiritusque bestia-
rum palustrium venenatos cum nebula mixtos inhabi-.
tatorum corpora flatus .spargent, efficient locum pesti-
lentem. Item. si secundum mare erunt moenia specta-
buntque ad meridiem aut ad occidentem, non erunt
sahxbria; quia per aestatem coelum meridianum sble
exoriente calescit, meridie ardet: item quod spectat
ad occidentem, sole exorto tepescit, meridie calet,

2 vespere fervet. . Igitur mutationibus caloris efc refrige-
r^tionis corpora, quae in iis locis sunt, vitiantur.
Hoc aufcem licet animadvertere etiam exiis, quae non
satnt animalia. In. cellis enim vinariis tectis lumina
nemo capit a meridie nec ab occidente, sed a septen-
trione; quod ea regio nullo tempore mutationes reci-
pifc, ) sed esfc firma perpetuo et immutabihs. Ideo
etiam granaria, quae ad solis cursum spectant, bonita-
tem cito mutant; obsoniaque et poma, >quae non in
ea coeli parte pommtur , quae est aversa a solis cursu,

3 non diu servantur. Nam semper calor cum excoquit
a rebus, firmitatem eripit, et vaporibtis fervidis ex-
sugendo naturales virtutes dissolvit eas et fervore mol-
lescentes efficit imbecillas: ut etiam in ferro animad-
 
Annotationen