Overview
Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0119

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
L I B E R II. C A P. I.

37

terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum
longitudines patiuntur, collocantur: in extremis par-
tibus earum supra alterae transversae, quae circum-
cludunt medium spatium habitationis: tunc insuper
alternis trabibus ex quatuor partibus angulos iuga-
mentantes, et ita parietes arboribus statuentes'ad per-
pendiculum imarum, educunt ad. altitudinem turres,
intervallaque, quae relinquuntur propter crassitudi-
nem materiae, schidiis et luto obstruunt. Item tecta
recidentes ad extremos angulos transtra traiiciunt gra-
datim contrabentes, et ita ex quatuor partibus ad
altitudinem educunt medio metas, quas et fronde et
luto tegentes efficiunt barbarico more test-udinata tur-
riurn tecta. Phryges vero, qui campestribus locis sunt 5
habitantes, propter inopiam silvarum egentes materia,
eligunt tumulos naturales, eosque medios fossura exina-
nientes, et itinera pertodientes, dilatant spatia, quan-
tum natura loci patitur. Insuper autem stipites inter
se religantes metas efficiunt, quas arundinibus et stra-
mentis tegentes exaggerant supra habitationes maximos
grumos e terra: ita hiemes calidissimas, aestates frigi-
dissimas efficiunt tectorum rationes. Nonnulli ex ulva
palustri componunt tuguria tecta. Apud ceteras quo-
que gentes et nonnulla loca pari similique ratione
casarum perficiuntur constitutiones. Non minus etiam
Massiliae animadvertere possumus sine tegulis subacta
cum paleis terra tecta. Athenis Areopagi antiquita-
tis exemplar ad hoc tempus luto tectum. Item in
Capitolio commonefacere potest et significare mores
vetustatis Roinuli casa in arce sacrorum stramentis
tecta- Ita his signis de antiquis inventionibus^ aedi- 6
ficiorum sic^ ea fuisse ratiocinantes possumus iudicare.
Cum autem quotidie faciendo tritiores manus ad aedi-
 
Annotationen