58
DB ARCHiTECTURA
ficandum perfecissent, et solertia ingenia exercendo
per consuetudinem ad artes pervenissent, tum etiam
industria in anirnis eorum adiecta perfecit, vtt qui
fuerunt in his studiosiores, fabros^esse se profiteren-
tur. Cum ergo haec ita fuerint primo constituta, et
natura non solum sensibus ornavisset gentes, quem-
admodum reliqua animalia, sed etiam cogitationihus
et consiliis armavisset mentes, et suhiecisset cetera
animalia suh potestate, tunc vero e fabricationibus
aedificiorum gradatim progressi ad ceteras artes et
disciplinas e fera agrestique vita ad mansuetam per-
7 duxerunt humanitatem. Tum autem instruentes ani-
mose et prospicientes maioribus cogitationibus ex va-
rietate artium natis non casas sed etiam domos fun-
datas et lateritiis parietibus aut e lapide structas ma-
teriaque et tegula tectas perficere coeperunt: deinde
observationibus studiorum e vagantibus iudiciis et in-
certis ad certas symmetriarum rationes perduxerunt.
Postea cum animadverterunt profusos esse partus ria-
turae ad materiam, et abundantem copiam ad aedifi-
cationes ab ea comparatam, tractando nutriverunt et
auctam per artes ornaverunt voluptatibus elegantiam
vitae. Igitur de his rehus, quae sunt in aedificiis ad
usum idoneae, cruibuscjue sint qualitatibus, et quas
8 habeant virtutes, ut potero, dicam. Sed si cruis de
ordine huius libri disputare voluerit, quod putaverit,
eum primum institui oportuisse, ne putet me erravisse,
sic reddam rationem. Cum corpus architecturae scri-
berem, primo volumine putavi, quibus eruditionibus
et disciplinis esset ornata, exponere, finireque termi-
nationibus eius species, et e quibus rebus esset nata
dicere: itaque quid oporteat esse in architecto, ibi
pronunciavi. Ergo in primo de artis officio, in hoc