Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0121

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
X I B E R II. C A V. I. II.

39

de naturalibus materiae rebus, quem habeant usum
disputabo. Namque hic liber non profitetur, unde
architectura nascatur, sed unde origines aedificiorum
sint institutae, et quibus rationibus enutritae et pro-
gressae sint gradatim ad hanc finitionem. Ergo ita 9
suo ordine et loco huius erit voluminis constitutio.
Nunc revertar ad propositum, et de copiis, quae aptae
sunt aedificiorum perfectionibus, quemadmodum vi-
deantur esse ab natura rerum procreatae, quibusque
mixtionihus principiorum congressus temperentur, ne
obscura sed perspicua legentibus sint, ratiocinabor.
Namque nulla materiarum genera neque corpora neque
res sine principiorum coetu nasci neque subiiei intel-
lectui possunt, neque aliter natura rerum praeceptis
physicorum veras patitur habei"e explicationes, nisi
causae, quae insunt in his rebus, quemadmodum et
quid ita sint, subtilibus rationibus habeant demon-
sstrationes.

C A P U T II.

De principiis rerum secundurn physico.rum
opiniones.

Thales quidem primum aquam putavit omnium re- i
xum esse principium. Heraclitus Ephesius, qui propter
obscuritatem sci-iptorum a Graecis GHorzivbs est ap-
pellatus, ignem. Democritus quique eum secutus est
Epicurvis, atomos, quae nostri insecabilia corpora,
nonnulli individua , vocitaverunt. Pythagoreorum
vero disciplina adiecit ad aquam et ignem aera et tei'-
renum. Ergo Democritus etsi non proprie res nomi-
navit, sed tantum individua corpora proposuit, ideo
 
Annotationen