Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0231

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
LIBER VI. CAF. I. lZj.9

tura rerum sunt animadvertenda, et consideranda, at-
que etiam ex membris corporibusque gentiurn obser-
vanda. Namque sol quibus locis mediocriter profun-
dit vapores, in his conservat corpora temperata: quae-
que proxime currendo deflagrat, eripit exurendo tem-
peraturatn humoris. Contra vero refrigeratis regio-
nibus, quod absunt a meridie longe, non exhauritur
a caloribus humor, sed ex coelo roscidus aer, in
corpora fundens humorem, efficit ampliores corpora-
turas vocisque sonitus graviores. Ex eo quoque sub
septentrionibus nutriuntur gentes immanibus corpori-
bus, candidis coloribus, directo capillo et rufo, ocu-
lis caesiis, sanguine multo, quoniam ab humoris ple-
nitate coelique refrigerationibus sunt conformati. Qui 4
autem sunt proxirni ad axem meridianum subiectique
solis cursui, brevioribus corporibus, colore fttsco^
crispo capillo, oculis nigris, cruribus invalidis, san-
guineexiguo, solis inrpetu perficiuntur. Itaque etiam
propter sanguinis exiguitatem timidiores sunt ferro
resistere; sed ardores ac febres sufferunt sine tirnore,
quod nutrita sunt eorum membra cum fervore. Ita-
que corpora, quae nascuntur sub septentrione, a febri
sunt timidiora et imbecilla, sangttinis autem abun-
dantia ferro resistunt sine timore. Non mirius sonus 5
vocis in generibus gentium dispares et varias habet.
qualitates; ideo quod terminatio orientis et occidentis
circa terrae librationem, qua dividitur pars superior
et inferior mundi, habere videtur libratam naturali
modo circuitionein , quarn etiam mathematici horizonta
dicunt. Igitur quoniam id habemus certum anitno
sustinentes, a labro, quod est in regione septentrio-
nali, linea traiecta ad id quod esl super meridianum.
axem, ab eoqtte altera obliqua in altitudinem nd sttra-
 
Annotationen