Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Editor]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Page / Citation link:
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0232

DWork-Logo
Overview
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
DE ARCHlTECTTJRA

mum cardinem, qui est post stellas septentrionum,
sine dubitatione animadvertemus ex eo, esse schema
trigoni mundo, uti oigani, quam 6ajifiv#iip> Graeci

6 dicunt. Itaque quod est spatium proximum imo car-
dini ab axis linea in meridianis finibus, sub eo loco
quae sunt nationes, propter brevitatem altitudinis ad
mundum sonitum vocis faciunt tenuem et acutissi-
mum, uti in organo chorda quae est proxirna angulo:
secundum eam autem reliquae ad mediam Graeciam
remissiores effichmt in nationibus sonorum scansio-
nes: item a medio in ordinem crescendo ad extremos
septentriones sub altitudine coeli nationum spiritus
sonitibus gravioribus ab natura rerum exprimuntur.
Ita videtur mundi conceptio tota propter inclinatio-
nem consonantissime per solis temperaturam ad har-

7 moniam esse composita. Igitur quae nationes sunt
inter axis meridiani cardinem ac septentrionalis medio
positae, uti in diagrammate musico, mediae vocis
habent sonitum in sermone: quaeque progredientes
ad septentiionem sunt nationes, quod altiores habent
distantias ad mundum , spiritus vocis habentes humore
repulsos ad hypatas et proslambanomenon, a natura
rerum sonitu graviore coguntur uti: eadem ratione e
medio progredientes ad meridiem gentes paranetarum
netarumque acutissimam sonitu vocis perficiunt tenui-

8 tatem. Hoc autem verum esse, ex humidis naturae
locis graviora fieri et ex fervidis acutiora, licet ita
experiendo animadvertere. Calices duo in una for-
nace aeque cocti aequoque pondere ad crepitumque
uno sonitu sumantur: ex his unus in aquam demit-
tatur, postea ex aqua eximatur: tnnc utrique tan-
gantur. Cum enim ita factum fuerit, largiter inter
eos sonitus discrepabit, aequoque pondere non pote-
 
Annotationen