Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Hinweis: Ihre bisherige Sitzung ist abgelaufen. Sie arbeiten in einer neuen Sitzung weiter.
Metadaten

Vitruvius; Schneider, Johann Gottlob [Hrsg.]
Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem (Band 1): Commentariorum partem priorem tenens — Leipzig, 1807 [Cicognara, 743A]

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.7761#0105

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
L IB E R I. C A P. V. VI.

*3

factum, tunc ita oneris terreni magnitudo distributa
in parvas partes, neque universo pondere premens,
non poterit idla ratione extrudere muri substructio-
nes. De ipso autem muro e qua materia struatur 8
aut perficiatur, ideo non est praefiniendum, quod in
omnibus locis, quas optamus copias, eas non possu-
mus habere: sed ubi sunt saxa quadrata sive silex
sive caementum aut coctus later sive crudus, bis erit
utendum. Nonenim, uti Babylone abundantes liquido
bitumine, pro calce et arena, et cocto latere factum
habent murum, sic item possunt omnes regiones, sed
lo.corum proprietates habere tantas. ehisdem generis
utilitates, uti ex his comparationibus ad aeternitatem
perfectus habeatur sin.e vitio muru^.

G A P U T VI.

De divisione et dispositione operuin, quae
intra muros su.nt.

Moenibus circumdatis, sequuntur intra murum, 1
arearum divisiones platearumque et angiportuum ad
coeli regionem direct-iones. Dirigentur haec autem,
recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter:.
qui, si frigidi sunt, laedunt; si calidi, vitiant; si hu-
midi, nocent. Quare vitandnm videtiir hoc vitium,
et advertendum, ne fiat, quod in midtis civitatibus.
usu solet venire; quemadmodum in insula Lesbo op-
pidum Mitylene magnificenter est aedifica.tum et ele-.
ganter, sed positum non prudenter. In qua civitate,
Auster cum flat, homines aegrotant, cum Corus, tus-.
siunt, cum Septentrio, restituuntur in sanitatem, sed-
in angiportis et plateis non possunt consistere propter
 
Annotationen