Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Deutsches Archäologisches Institut / Abteilung Athen [Editor]
Mitteilungen des Deutschen Archäologischen Instituts, Athenische Abteilung — 11.1886

DOI issue: DOI article: DOI Page / Citation link: 
https://doi.org/10.11588/diglit.42073#0203

DWork-Logo
Overview
loading ...
Facsimile
0.5
1 cm
facsimile
Scroll
OCR fulltext
Inscriptiones Cretenses.

I. Vere anni proximi cum iter per Cretam facerem, in vico
pauperrimo prope Cnossi parietinas sito I. Papadakio, cive
urbis Candiae, duce benignissimo usus inscriptionem anti-
quam βουστροφηδόν incisam lapidi fusco domi C. Cucurakii
rustici reperi, quam nunc exscriptam propono. Lapis ad limen
casae in ipso exitu positus cum esset reversus, saepenumero
calcantibus muitis satis bene litteras servavit. Longus est
0,65; latus 0,35; crassus 0,16; litterae 0,07 fere sunt altae,
sed, ut in apographo videre licet, non omnes pari sunt alti-
tudine; singuli quique versus 0,03 inter se distant.


. . . [δα]ρκρ.ας ί'κατι ....
. . . ήστλός [ = έσθλός?Ί . . .
. . . [δαρκ]ρ,ας ι'κατι . .

Rationes quasdam in hac inscriptione referri apparet, qua-
rum tarn exigua servata parte non audeo decernere, cui rei
pecunia illa assignata fuerit. Nam cum multa in utramque
partem dici queant, vix supra coniecturam probabilem ex-
surgi potest.
 
Annotationen