Universitätsbibliothek HeidelbergUniversitätsbibliothek Heidelberg
Metadaten

Ross, Ludwig; Ross, Ludwig [Hrsg.]
Archäologische Aufsätze (Band 2, Text): Zur alten Geschichte. Zur Geschichte der alten Cultur, Religion und Kunst. Griechische Baudenkmäler. Zur Chorographie und Topographie von Griechenland. Zur grichischen Epigraphik — Leipzig, 1861

DOI Seite / Zitierlink: 
https://doi.org/10.11588/diglit.9054#0663

DWork-Logo
Überblick
loading ...
Faksimile
0.5
1 cm
facsimile
Vollansicht
OCR-Volltext
633

4. Inscriptionum Amorginarum Pars Prior. :;:)

Cardio Herrn. Funkhaenel
Actorurn Societ. Graec. Lips. editori
S. P. D.
Ludovicus Rossius.

Petcnti tibi, amicissime Funlihäeneli, ut ad secundum acto-
rum societatis gräecae, quae aüctöfe et praesidc summ'o nostro
praeceptore Godofredo Hermanno Lipsiae floret, Volumen con-
ciimandnm ego quoque e χ Academi silvis aliquam βνμβολην
mittlerem, quum propter plurimas alias rationes ut obtemperarem
facili negotio animum induxi, tum vero perquam mihi gratum
evenit, ut ea scribendi occasione oblata illius quoque temporis,
quod tecum et cum Neukirchio et Sauppio, eadem studiorum ra-
tioue coniunctus suaviter quondam Lipsiae transegi, monnmeii-
tum hoc exsisteret qualecunque. Licet enim ex illo indo tem-
pore unus quisque non solum in alias terrasj sed in alia etiain,
quamvis inter se communi quadarn af'finitatc coniunctissima,
studia abierimus, mansit certc consortii nostri ψίλέλληνος και
φίλομοναον haud iiiiucunda memoria, quam vel Athenis degen-
tem subinde animo recolere iuvat. Cireumspicienti autem milii,
ecquid in penn mea haberem, quod vestris illis actis haud
plane indignum iudicaretur, non abs re fore visum est, si ex
inscriptionibüs Amorgi insulae, terrae vel propter Simonidis
f'amam pie colendae, sed ad hanc usque diem p'rorsus neglec-
tae ignotaeque, titulos aliquot seligerem et quaiitum per eam,
qua hic loci vexamur, subsidiorum litterariorum penuriam licu-
isset perpolitos et explicatos vobis proponerem.

Noli autem exspectare, mi Funkhaeneli, ine iis titulis ali-
quam de Amorgi situ historia et antiquitatibus disputationem
esse praefixurum: quod quo minus hoc loco faciam, gravissimas
habeo rationes. Nam quae apud veteres scriptores de ista in-
sula tradita reperiuntur, et pauca sunt et vero satis iam nota
tritaque; quae autem ex autiquis lapidibus ad illustrandas Amor-
ginorum res civiles divinasque addisci possunt adeo sunt multa

[*) Aus den Acta Societ. Graec. Lips. MDCCCXXXX, ν. II. p.
09—82.J
 
Annotationen