MARCIN JÓZEF Z GNIEZNA: O JANIE ŁASKIM STARSZYM
Aneks
Archiwum Archidiecezjalne w Gnieźnie, Acta Capituli Gnesnensis, dawna sygnatura VI, nowa B 19, k. 117
r.-118 v. 1539
Vita reverendissimi domini archiepiscopi Joannis Laski dudum defuncti (117 v.) instante bono servitore ex
patrueli sorore nepote Davide Ponyathowski in Poprązniki, custode Gnesnensi, canonico Posnaniensi et
Crusfficiensi, admissione dominorum (canonicorum), ut sequitur, hic inscripta
Joannes Laski clara et veteri familia editus, stemmate
Corabitarum insignis, statura eminens, moribus et vitae inno-
centia semper conspicuus, forma etfacie alioqui gravis, inge-
nio polytropus, rebus strenue gerendis excelsus, in subditos
et orphanos pius, in suos vero singulariter studiosus. Hic
primum a pontifice Wladislaviensi et Regni Poloniae cancel-
lario Crzeslao de Kurozwyąki ob singulares ingenii sui dotes
ultro accitus, curiae illius cancellarium aliquandiu egit. Ea
demum animi propensione ab eodem hero suo adamatus fuit,
ut omni opera insisterit, et apud Alexandrum regem effecerit
illum sibi in cancellariatus Regni functione succedere, ubi
peculiari nitore scribendi quodam, tum vero commeatu curiae
praestanti et munificentiae claritate omnibus acceptus, li-
brum statutorum et privilegia Regni vetustiora magna cura
colligens iussu regio et o[mniu]m assensu in novam formam
redegit et tersiori stilo exornavit. Sigismundo regni Poloniae
in assequendo Ducatu Lithuaniae constantem praesidiarum
praebuit, et contra Moschos ac Scithas exercitu suorum for-
titer pugnavit. Successu temporis in cancellarium Gneznen-
sem, demum in praepositum Poznaniensem regis gratia evec-
tus est. BrevipostAndrea Roza de Borzischowicze, Gneznensi
archiepiscopo, vita extincto modo coadiutorio favente Julio
papa, secundo regis admissione eidem succesit. Agensque
concilii Lateranensis oratorem titulo perpetuo legati nati
archiepiscopatum Gnesnensem ipse primus auxit, et eccle-
siam suam Gnesnensem iubilaeo septennali certisque indul-
gentiis et circiter centum quadraguinta marcis argenti dota-
vit.
Contra Albertum marchionem Brandenburgensem, magi-
strum Prussiae, ac eius ordinem actionem forensem integro
triennio ex parte Regni (118 r.) apud sedem apostolicam
argute observavit, et negotio, ut voluit, confecto victor rediit.
Missam praeterea Sanctae Trinitatis in ecclesia Gneznensi
per poenitentiarios prius decantatam, per successorem tamen
Mathiam Drzevicium in psalteristas reiectam opportune in-
stituit.
Arcis Gnesnensis fundamenta non contemnenda. Castri
Lovicensis inferioris bonam partem cum coquina muro extin-
xit. Ecclesiam collegiatam in Lasko. Sacellum sancti Stanislai
Gnesnen[se] cum campo sancto et indulgentiis. Hospitale
sacerdotum in Vnyeyow. Aedem divi Adalberti, ubi per Joan-
nem Grusczinski archipraesulem sacris iniciatus erat etaliam
sancti Rochi cum hospitali in Sqwyernyevicze erexit et multis
accessionibus locupletavit. Oeconomatus officium in archie-
piscopatu necessarie instituit. Capitulo Gnesnensi Kczinen-
sem, Poznaniensi vero Msczonoviensem plebanatus adscrip-
tos procura[vi]t. Molendinum Znenen[se] et Lovicen[se] non
parvo impendio ab heredibus redemit. Binam aream cum
curiis Cracoviae pro archiepiscopatu obtinuit. Clavem Lovi-
censem maioribus piscinis ampliavit. Molendinum item aliud
Dobrogosth cum insigni aggere in clave Lanciciensi extruxit.
Ecclesiae suae defensor, pauperum vero et pupillorum solli-
citator maximus fuit. Studiosos homines mira benignitate
prosequutus. Nonnullosque doctiores Italiae, germaniae,
Cracoviae impensis suis aluit ac doctoratus apice insignitos.
Ecclesiae Gnesnensis bases collocavit. Haeresiam Luthera-
nam ex sua provincia, tum vero maxime ex civitate Gedanensi
Sigismundi regis auctoritate exterminari procuravit. Cuius
post filium Sigismundum Augustum anno Domini millesimo
quingentesimo vicesimo nono Cracoviae in regem Poloniae
coronavit.
Archiepiscopatum Gnesnensem annis viginti mensibus
quinque diebus viginti quattuor aeque, strenue atque commo-
de continuavit. De republica et religione Christiana quam
optime meritus. Vitae suae septuagesimum quintum agens
annum, aetate provecta, tum itineribus longi[n]quis labori-
busque continuis et tussi pectoris extenuatus audito missae
sacro (118 v.) sacrificio et rebus omnibus vere Christiane
peractis suisque valedictis anno Domini millesimo quingen-
tesimo trigesimo primo feria sexta in crastino Ascensionis
Christi, quae fuit decima nona mensis Maii in cubiculo supe-
riori in Calysch magno omnium, praesentium vero pupillorum
luctu hora completorii vitae suae diem clausit, ab aliquot
denique domus suae senatoribus et ecclesiae praelatis maxi-
mo honore advectus feria quinta intra octavam Visitationis
Gloriossisimae Virginis Mariae in campo sancto Gnesnae in
exemplum aliis et ex humilitate, etiam accesione praesentia-
rum reverendissimi tum Poznaniensis episcopi, Joannis Lat-
halski archiepiscopi et Lucae a Gorca comitis, castellani
Posnaniensis et Maioris Poloniae praesidis generalis, ponti-
ficis Wladislaviensis modernorum et aliquot abbatum huma-
tus est. Cuius anima requiescat cum sanctis omnibus in gloria.
Amen.
Martinus Joseph, servitor eiusdem reverendissimi domini
Laski archiepiscopi minimus non gravatim ex commissione et
mandato dominorum (canonicorum) vitam hanc suae Reve-
rendissimae D[ominationis] propria manu libro hoc annota-
vit 1539 die Solis Conductus Paschae (13 IV).
309